Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.14.1 | Cic. Fam. 4.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.14.4 |
4.14.1
quo in periculo non nihil me consolatur , cum recordor haec me tum vidisse , cum secundas etiam res nostras , non modo adversas pertimescebam videbamque , quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent , ad quos ego pacis spe , non belli cupiditate adductus accesseram , tamen intellegebam , et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria , sin autem victi essent , quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum , partim etiam optimorum , qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari .
4.14.3
quod autem mihi de eo , quod egerim , gratularis , te ita velle certo scio ; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem , nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem . quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et
meae fortunae esse debebant , cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum , nihil insidiis vacuum viderem , novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi . sed de nostris rebus
satis vel etiam nimium multa .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.14.1 | Cic. Fam. 4.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.14.4 |